Video summary 1 — Summārium I

[EN] In this lesson you will get a video summary in slow Latin of the main events for the prologue and chapters 1-3 of the book. Read the chapters in the book, then watch the video. It can be useful to watch it several times. Below the video you will also find a transcript of the summary, make sure to read that too.


[LA] Summarium prologi et capitulorum I-III hic invenies. Capitulis libri lectis specta pelliculam, quam compluriens spectare utile esse potest. Infra pelliculam summarium scriptum invenies. Cura ut summarium legas.

Summārium

Nunc summārium faciam eārum rērum quae in Prologō et prīmīs tribus capitulīs accidunt:

Terentius Aëtius fīliae suae pūgiōnem dat. Hic pūgiō fuit Brūtī. Pater dīcit hunc pūgiōnem ad aliquid ductūrum esse. Sed nōn dīcit ad quid. Terentius pater moritur.

Nōn multō post fīlia eius, cui nōmen est Terentia, in caupōnā nōmine Asinā vīnum bibit. Pūgiōnem sēcum habet. Tum adulēscēns Terentiae pūgiōnem aufert.

Terentia eum sequitur quī pūgiōnem abstulit. Sed in tenebrīs eum vidēre nōn potest. Ad caupōnam nōmine Asinam redit, ubi Oenēus caupō nārrat adulēscentem esse manibus parvīs.

Complete and Continue